Glose
Exspoliavi me.Ecclesia non inobediens de injuncto officio, sed metuens in assumenda fratrum cura, ne corruat in peccata, sine quibus non transigitur haec vita, respondet:Exspoliavi me.Quomodo fieri potest ut de culmine contemplationis egrediens, rursus mundi sordibus polluar, quia recepta sollicitudine temporalium subsidiorum, quamlibet eximius doctor, difficile vitat peccatum.[GREG.]Qui ad sollicitudinem regendarum animarum se accingit, restat ut quibus aeterna praedicat, ad providenda quoque eis temporalium necessitatum subsidia invigilet.